- ANALECTAE
- ANALECTAEapud Romanos, dicebantur servi, qui cenae ??? liquias, aut ea, quae ceciderant de mensa, colligete solebant.Erat quidem in plurimis tricliniis, in pariete, foramen proluendi pavimenti causâ excavatum, l. 28. ff. de Servit. praed. urb. per quod Analecta et vina profusa in pavimentum exportabantur, cui profusioni quâ ratione occurrerint, exponit Vitruvius l. 7. c. 4. bibulo nimirum pavimento, ex carbonibus, sabulo, calce et favilla mixtis: Verum non exstante foramine, aderant servi, qui sputa detergerent, et reliquias subditi colligerent temulentorum. Horat. l. 2. Sat. 8. v. 10.His ubi sublatis puer, alte cinctus, acernamGausape purpurco mensam pertersit, et alterSublegit, quodcumque Iaceret inutile, quodquePosset cenantes offendere.Ad quae et similia scobe utebantur, teste Iul. Bassô, apud Senecam l. 4. Controv. 25. Vide ququeinfra, in voce Scobs, it. Praesepe.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.